Evangelium Secundum Lucam*

Caput 11: Versus 22

Si autem fortior.Fortiorem se vocat, qui non concordi pace et operatione, sicut calumniabantur, sed fortiori potentia ipsum stravit, mundumque ab ipsius dominatione liberavit. Arma diaboli quae abstulit, calidissimae sunt versutiae spiritualis nequitiae. Spolia, sunt animae ab eo deceptae, quae victor Christus distribuit, quod est insignium triumphantis, quiacaptivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus,quosdam quidem apostolos, alios evangelistasEphes, 4., etc.
(* Traductions européennes)